BG & BRG Wien 3 (HIB) Boerhaavegasse
Boerhaavegasse 15, T +43 (01) 713 44 23, F +43 (01) 714 69 38
Info & Termine   Schule   Kontakt   Aktiv   Kunst & Können
AKTUELL
 
WER WIR SIND
englisch französisch spanisch
italienisch russisch ungarisch
kroatisch polnisch lateinisch
 

Salvete!
Rei publicae schola interna superior Vindobonae sita

Haec schola publica (quae litteris H.I.B. circumscribitur) Vindobonensis , quae in dicione ministerii litterarum atque doctrinarum curandarum est, ad rem publicam Austriacam pertinens in quattuor partes divisa est, quarum
  • prima cum lingua Latina tantopere disci possit, ut ad quodlibet universitatis studium adire liceat, tum linguae recentiores (Anglica, Franca, Italica) maximi momenti sunt..
  • altera et artes pingendi delineandi sculpendi nec non photographicae cinematographicaeque exercentur et artium doctrina ac historia explicantur.
  • tertia multae horae solum arti musicae attribuuntur. Huc accedit, quod instrumentis musicis perdiscendis datur opera.
  • quarta discendi horae ludo saltatorio ad domum dramatis musici rei publicae propriam pertinenti et Conservatorio urbis Vindobonae iunctae sunt. Quo fit, ut discipulis, qui intentive ac singulariter ballationem discant, tamen examine maturitatis facta universitatem studiorum adire liceat.
Qui ex hac schola examine maturitatis functi exierunt, universitatem adire possunt.

Cur liberi parentesque scholam nostram diligant

  • Quamvis magna sit schola, quam fere 850 discipuli frequentent, tamen omnes inter se familiariter utuntur.
  • Variarum gentium cultus ac mores cognoscere licet, cum magistrae magistrique, qui linguis maternis diversis docendo utantur, et plerique discipuli peregrini adsint.
  • Nulla alia schola variae disciplinae curriculaque eadem ratione coniunguntur (musicae, artium, ballationis, linguae latinae 'lenis', linguarum modernarum)
  • Praeterea e 32 disciplinae vel exercitationes deligi possunt
    • quibus ingenium augeatur: cantorum chorus, ars scaenica, concentus instrumentorum, clavicymbalum, cithara Hispanica, organum electricum, tibia recta, tibia transversa, tibia clarisona, saxophonum, musicum percussionale instrumentum, violina, ampla violina, musica popularis, vocis formandae ratio, cantus
    • quibus corpus exerceatur: pilae canistrique ludus, pediludium, ludus pilae volaticae, perseveratio&vis&celeritas, exercitatio habitus recti, saltatio jazensi musica facta
    • linguae variae: Italica, Slavica, Hispanica, Latina
    • quae cognitione dignae sunt: ars coquendi et iis, qui coquere incipere volunt, et iis, qui iam nonnullos cibos coquere noverunt; biologia, quae miro modo demonstratur; rerum civilium iurisque doctrina; disciplina informatica; ars dicendi; ars machina computrali scribendi; scientiarum tractandarum prima elementa
    • lectiones auxiliares, quibus qui vel litteras permutant vel linguam Germanicam prorsus nesciunt adiuvantur
  • Adest hortus cum campo ad pilae canistrique ludum apto campoque pedeludiario herbis fictis facto
  • nec non duae palaestrae latae et artis gymnicae locus
  • Cibum ipsi paramus, quo fit, ut et cibum sine carne paratum eligere liceat.
  • Discipulos in una domo discere et vivere iam Otto Glöckel illi, qui scholas reformans nostram scholam anno millesimo nongentesimo undevicesimo aperuerat,  cordi erat.

(Latine redditum a Gerda Weichselbaum)